Copy từ Tủ Sách Thánh Thể

ORDO MISSAE

RITUS INITIALES

In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti.
Amen.

Dóminus vobíscum
Vel: Grátia Dómini nostri Iesu Cristi, et cáritas Dei, et communicátio Sancti Spiritus sit cum ómnibus vobis.
Et cum spíritu tuo.

Fratres, agnoscámus peccáta nostra, ut apti simus ad sacra mystéria celebránda.

Confiteor Deo omnipoténti et vobis, fratres, quia peccávi nimis cogitatíone, verbo, ópere et omissióne:mea culpa,mea culpa ,mea máxima culpa. Ideo precor beátam Maríam semper Virginem, omnes Angelos et Sanctos, et vos, fratres, orare pro me ad Dóminum Deum nostrum.

Misereátur nostri omnípotens Deus et, dimíssis peccátis nostris, perdúcat nos ad vitam aetérnam.
Amen.

Kýrie, eléison
Kýrie, eléison

Christe, eléison
Christe, eléison

Kýrie, eléison
Kýrie, eléison

GLORIA

Glória in excélsis Deo

Et in terra pax homínibus bonae voluntátis. Laudamus te, benedícimus te, adorámus te, glorificamus te, grátias ágimus tibi propter magnam glóriam tuam, Dómine Deus, Rex caeléstis, Deus Pater omnípotens. Dómine Fili unigénite, Iesu Christe, Dómine Deus, Agnus Dei, Fílius Patris, qui tollis peccáta mundi, miserére nobis; qui tollis peccáta mundi, súscipe deprecatiónem nostram.

Qui sedes ad déxteram Patris, miserére nobis. Quóniam tu solus Sanctus, tu solus Dóminus, tu solus Allíssimus, Iesu Christe, cum Sancto Spíritu: in glória Dei Patris. Amen.

COLLECTA
Oremus.
Amen.

LITURGIA VERBI

PRIMA LECTIO

Verbum Dómini
Deo grátias.

PSALMUS RESPONSORIUS
SECUNDA LECTIO

ALLELUIA
EVANGELIUM

Dóminus vobiscum.
Et cum spíritu tuo.


Léctio sancti Evangélii secúndum N.
Glória tibi, Dómine.

Verbum Dómini
Laus tibi Christe.

CREDO

Credo in unum Deum, Patrem omnipoténtem, factórem caeli et terrae, visibílium ómnium et invisibílium. Et in unum Dóminum Iesum Christum, Fílium Dei unigénitum, et ex Fatre natum, ante ómnia saécula.

Deum de Deo, lumen de lúmine, Deum verum de Deo vero, génitum, non factum, consubstantiálem Patri: per quem ómnia facta sunt. Qui propter nos hómines et propter nostram salútem descéndit de caelis.

Et incarnátus est de Spíritu Sancto ex María Vírgine, et homo factus est. Crucifíxus étiam pro nobis sub Póntio Piláto; passus et sepúltus est, et resurréxit tertia die, secúndum Scriptúras, et ascéndit in caelum, sedet ad déxteram Patris.

Et íterum ventúrus est cum glória, iudicáre vivos et mórtuos, cuius regni non erit finis.
Et in Spíritum Sanctum, Dóminum et vivificántem; qui ex Patre Filióque procédit. Qui cum Patre et Fílio simul adorátur et conglorificátur: qui locútus est per prophétas.

Et unam, sanctam, cathólicam et apostólicam Ecclésiam.
Confíteor unum baptísma in remissiónem peccatórum,
Et exspecto resurrectiónem mortuórum, et vitam ventúri sáeculi. Amen.

ORATIO UNIVERSALIS
LITURGIA EUCHARISTICA

Benedictus es, Dómine, Deus univérsi, quia de tua largitáte accépimus panem, quem tibi offérimus, fructum terras et óperis mánuum hóminum: ex quo nobis fiet panis vitae,
Benedíctus Deus in Saécula.

Benedíctus es, Dómine, Deus univérsi, quia de tua largitáte accépimus vinum, quod tibi offérimus, fructum vitis et operis mánuum hóminum, ex quo nobis fiet potus spiritátis.
Benedíctus Deus in Saécula.

Oráte, fratres:
Ut meurn ac vestrum sacrifícium acceptábile fiat apud Deum Patrem omnipoténtem.

Suscípiat Dóminus sacrifícium de mánibus tuis ad laudem et glóriam nóminis sui, ad utilitátem quoque nostram totiúsque Ecclésiae suae sanctae .

 

ORATIO SUPER OBLATA
PREX EUCHARISTICA II

Dóminus vobíscum.
Et cum spíritu tuo.

Sursum corda.
Habémus ad Dóminum.

Grátias agámus Dómino Deo nostro.
Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est, asquum et salutáre, nos tibi, sancte Pater, semper et ubíque grátias ágere per Filium dilectiónis tuae lesum Christum, Verbum tuum per quod cuncta fecísti: quem misísti nobis Salvatórem et Redemptórem, incarnátum de Spíritu Sancto et Vírgine natum.

Qui voluntátem tuam adímplens et pópulum tibi sanctum acquírens exténdit manus cum paterétur, ut mortem sólveret et resurrectiónem manifestáret. Et ídeo cum Angelis et ómnibus Sanctis glóriam tuam praedicámus, una voce dicéntes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth. Pleni sunt caeli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis .

Vere Sanctus es, Dómine, fons omnis sanctitátis.
Haec ergo dona, quaésumus, Spíritus tui rore sanctífica, ut nobis Corpus et + Sanguis fiant Dómini nostri Iesu Christi.
Qui cum Passióni voluntárie traderétur, accépit panem et grátias agens fregit, dedítque discípulis suis, dicens:

ACCCÍPITE ET MANDUCÁTE EX HOC OMNES: HOC EST ENIM CORPUS MEUM, QUOD PRO VOBIS TRADÉTUR.

Simili modo, postquam cenátum est, accípit cálicem íterum grátias agens dedit discípulis suis dicens:

ACCÍPITE ET BÍBITE EX EO OMNES: HIC EST ENIM CALIX SÁNGUNIS MEI NOVI ET AETÉRNI TESTAMÉNTI, QUI PRO VOBIS ET PRO MULTIS EFFUNDÉTUR IN REMISSIÓNEM PECCATÓRUM HOC FÁCITE IN MEAM COMMEMORATIÓNEM.

Mysterium fidei: (Đây là mầu nhiệm đức tin)

Mortem tuam annuntiámus, Dómine, et tuam resurrectiónem confitémur, donec vénias .

Mémores ígitur mortis et resurrectiónis eius, tibi, Dómine, panem vitae et cálicem salútis offérimus, grátias agéntes quia nos dignos habuísti astáre coram te et tibi ministráre.

Et súpplices deprecámur ut Córporis et Sánguinis Christi partícipes a Spíritu Sancto congregémur in unum.

Recordáre, Dómine, Ecclesiae tuaet toto orbe diffúsae, ut eam in caritáte perfícias una cum Papa nostro N... et Epíscopo nostro N... et univérso clero.

Meménto étiam fratrum nostrórum, qui in spe resurrectiónis dormiérunt, omniúmque in tua miseratióne defunctórum, et eos in lumen vultus tui admítte.

Omnium nostrum, quaesumus, miserére, ut cum beáta Dei Genetríce Vírgine María, beatis Apóstolis et ómnibus Sanctis, qui tibi a saéculo placuérunt, aetérnae vitae mereámur esse consórtes, et te laudémus et glorificémus per Filium tuum Iesum Christum.

Per ipsum, et cum ipso, et in ipso, est tibi Deo Patri omnipoténti, munitáte Spíritus Sancti, omnis honor et glória per ómnia saécula seaculorum.
Amen .

RITUS COMMUNIONIS
PATER NOSTER

Praecéptis salutáribus móniti, et divína institutióne formáti, audémus dícere:

Pater noster, qui es in caelis: santificétur nomen tuum; advéniat regnum tuum; fiat volúntas tua, sicut in caelo, et in terra.

Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie; et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris; et ne nos indúcas in tentatiónem; sed líbera nos a malo.

Líbera nos, quaesumus, Dómine, ab ómnibus malis , da propítius pacem in diébus nostris, ut, ope misericórdies tuae adiúti, et a peccáto simus semper líberi et ab omni perturbatióne secúri: exspectántes beátam spem et advéntum Salvatóris nostri Iesu Christi.

Quia tuum est regnum, et potestas, et gloria in saécula.

Dómine Iesu Christe, qui dixísti Apóstolis tuis: Pacem relínquo vobis, pacem meam do vobis: ne respícias peccáta nostra, sed fidem Ecclésiae luae; eámque secúndum voluntátern tuam pacificáre et coadunáre dignéris. Qui vivis et regnas in Saecula saeculorum. Amen.

Pax Dómini sit semper vobíscum.
Et cum Spíritu tuo.

AGNUS DEI
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi: meserére nobis.

Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi: meserére nobis.

Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi: dona nobis pacem
.

Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccáta mundi. Beáti qui ad cenam Agni vocáti sunt.

Dómine, non sum dignus ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanábituránima mea.

Corpus Christi .
Amen.

ORATIO POST CUMMUNIONEM
RITUS CONCLUSIONIS

Dóminus vobíscum.
Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
Amen.
Ite, missa est.
Deo grátias.